Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
rensem suo pastore vacantem. Ne igitur iuri ecclesiastieo in aliquo derogaretur , diligenti inquisitione, cui archiepiscopatui sufFraganeatus subiaceret, relatione vero JDalmatiae episcoporum, et vniuersorum Croatorum Principum percepimus, qiiod ex. antiqua consuetudine sub Spalatensi archiepiscopatu fuisset. Nos vero relationi eorum attendentes, praetaxatum episcopatum cuidam Spalatensi Canonico Michae contulimus, ac eundem episcopatum Spalatensi Ecclesiae confirmauimus. Huius autem constitutionis pagina testimonio istorumfacta: Andrea Bano, Comite Macharia, Comite Ioseph, Comite Marco, Comite Andronico , iilio Bani, Camerario Ducis Wenceslao, praeposito Gutifredo , magistro Theobaldo. Datum per manus Petri, filii Milka, Ducis aulae Notarii. " Apud Lucium L. III. c. XIII. p. 234. Farlatum Tom. III. p. 228. Tom. IV. p. 245. Katona Tom. IV. p. 488—9. A. Cli. 1198. Fragmentum litterarum de anno hoc victorias Andreae Ducis de ^Dalmatia, Croatia, Chulmia ac Rascia attestantium. Anno MCXCVIII. die VI. Maii, temporibus Emerici Regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. ac Nicolai Iadrensium Archielecti. Post felicem et gloriosum victoriosae dominationis ingressum illustrissimi Andreae, tertii regis Belae filii, et triumphum, quem sibi omnipoteus ducalus sui protector, et auctor , de Dalmatia et Croatia magnifice conferre dignatus est , atque post habitam tam Chulmiae, quam Basciae laudabilem victoriam, quum ad Iadertinam ciuitatem victor rediret, ducatus sui iura disponens."