Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
tibi et regno tuo plena fuerit concordia restituta. Nos igitur honori tuo paterna volentes affectione consulere, serenitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, vt praedictum Comitem Mozoneni, et alios, quos de his, qui crucem sumserunt , tibi vtiliores videris et quorum consilium, et auxilium tibi cognoueris potius opportunum, vsque ad viginti, quamdiu tibi propter turbationem regni necessarium fuerit, retineas; ita tamen, quod pro dilationis beneficio domino recompensent. Nulli ergo Datum XVI. kal. Iulii. iLid. edit. Rom. fascic. CXIX. p. 1. Katona Tom. IV. p. 475—476. A. Ch. 1198. ldem Innocentius slndream Ducem ad expeditionem sacram, voto Patris suscipiendam, graui sub comminatione hortatur. Nobili viro A. Duci de prosecutione voti Regis Vngariae patris sui defuncti. Licet vniuersis liberum sit arbitrium in vouendo, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas; vsque adeo tamensolutio necessaria est per votum, vt sine proprio salutis dispendio alicui resilire non liceat ab his, quae sponte, ac solenniter repromisit. Accepimus siquidem, quod quum inclitae recordationis B. quondam Rex Vngariae, pater tuus, ageret in extremis , et de sua penitus conualescentia desperaretj votum, quo vouerat Domino Hierosolimitanam prouinciam in forti manu, et brachio extento, corde tamen humili, et humiliato spiritu, visitare, sub interminatione paternae maledictionis commisit tuae fidei exsequendum; et tu intellecta pia voluntate parentis, assumto Crucis signaculo,