Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
militer proximitatis attinentes, oceubuere, i|>seque in suo corpore non pauca suscepit vulnera grauia; ad vltimum vero ipsi Alberto fortuna nouercante, vt cunctis iam bonis tam suis , quam incolarum suoriun destitutus , ac antefato Miclioua, nec non dominio et possessionibus penitus in fauillam redactis, per ipsum Comitem Stephanum in certamine campestri praepotentis Dei virtute, omnibus fere elisis, et deuictis ad id, et in tantum, vt quosdam ex eisdem dira nece consumptos, alios autem captiuitati traditos, reliquos vero aufugatos fore , experimento veritatis perhibente nouimus. His equidem sic feliciter ad ipsius Domini et Patris nostri decus , regnisque suis fructuosum profectum, et tranquilli status quietem in effectum deductis , eundem nihilominus Albertum, alias indomabili corde tumescentem, iamque permollitum , et praecipitem ad pedes ipsius domini et patris nostri collapsurum, et ab eodem misericordiam, et veniam de commissis imploraturum, atque ad praestandum corporale iuramentum , ne amplius regnum patris nostri hostiliter insultaret, damna et oppressiones inferri facere deberet, quin immo eidem et nobis fidelia semper seruitia, cum subiectione et obedientia debita, impendere teneretur ; per suam probitatis industriam et virtuosae militiae laudanda opera, licet inuitum compellere fecit. Plura namqiie, et multifaria gesta praeclara, sincerae lidelitatis accensus zelo , seruitiorum acceptabilia obsequia , quae praesentibus toediosum fuit propagare ; tamen memorialiter in nobis recondita vehunlur , per eundem saepedicto Domino et patri nostro , atque nobis exhibuisse meminimus. Respectu quorum idem piae memoriae pa-