Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
eorum, qui ad eosdem fratres pertfnent, tribulum omni remota oecasione persoluant. " Es. adiudicatoriis Ladislai de Gara, regni Hungariae Palatini de anno 1404. Orig. in Archiuo Camerali. A. CJu 1197. Emericus, liex Hungariae , Stephano Vrsino arma regalia virtutis bellicae merito per JBelam He~ gem , patrem suum addicta , coAfert. In nomine sanctae Trinitatis et indiuiduae Vnitatis. Iienricus, Dei gratia, Hungariae, Dalinatiae, Croatiae, Iiamae, Seruiaeque l\ex in perpetuum. Quum testante scripturae pagina, labilis est memoria, et rerum turbae non sufficit; insuper id , quod memorialiter tenetur , citius dilabitur, nisi scripturae testimonio roboretur; necesse est, vt ad ea, quae liumanis apta sunt vsibus, indiciis fulciantur litteralibus. Proinde ad yniuersorum volumus peruenire notitiam, quod quum illustris pater noster, Rex Bela, in d u c a t u S c I auoniae, quemdam nobilem de Teutonia, nomine Albertum de Michouo, habuerit commetaneum; cuius terra a latere ducatus Sclauoniae, iuxta Podgoriam et Goritiam esset sita; idem Albertus confinia ipsius patris nostri potenter inuadendo, quam plures homines neci tradere, captos abducere, bona quoque recipere eorum, et possessiones regias omnino igne, vastare consueuerat. Dum eiusmodi grauissima et contumeliosissiina acta, populique miserrima alllictio ipsis patris nostri auribus insonuissent; nos videlicet filium suum, vna cum duodecim regni sui potentioribus magnatibus , in mami potenti ad deuastandum dominium, proterui^uique eiusdem Al-