Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

eum centum bobus, et centum vaccis, atque mille ovibus, nec non tercentis marcis acl aedificationem Monasterii; ipsi vero benigne receperunt totum la­borem in se assumendum, vt anno tertio perfe­ctum monasterium ostendent; et siquidem super­addi propria voluntate non abs quo cogente dare, et facere vniuersos: pariter rogauerunt, vt seriem machinationum, litleris nostris corroboraremus. Nos vero piis petitionibus ipsorum condescenden­tes, litteras nostras praesentes, sigilli nostri muni­mine roborantes tunc prope Ecclesiam, quae supra abundantem malitiam secularium eis porreximus omnium huius aedis perpetuam. Datum per manus Magistri Katapani Albensis Praepositi, Aulae Re­giae Cancellarii, Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo quinto. Yenerabi­li Iob Strigoniensi Archi-Episcopo existente, Sau­lo Colocensi Archi-Episcopo praesidente ; Petro Agriensi Episcopo, Calano Quinque-Ecclesiensi Epi­scopo; Boleslao Yaciensi Episcopo, Eurardo Ni­triensi Episcopo. Dominico Bano, Esau Curiali Comite, Andrea Comite de Sopron , Michaele Co­mite de Trinchen, Lanberto Comite Nittriensi , Petro Comite de Poson. Ego frater Iacobus seruus et minister fratrum minorum in Hungaria ad pre­ces domini Abbatis, iam dicti loci, Gloriosae Yir­ginis Matris priuilegium praesentis scripti propriis oculis videns , in hoc rescripto sigillum nostrum posui, vt quicunque hoc scriptum viderit, nulla­tenus dubitet, si sibi placuerit nobis credere omnia, quae in hoc rescripto tam dicta, quam nominata habentur, sub priuilegio venerandae memoriaeRe­gis Belae in omnibus et per omnia plenarie con­tinqi. "

Next

/
Oldalképek
Tartalom