Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

millia equitum et quadringenta millia peditum es­se potuissent. Tunc mirabilis in seruis suis Deus apparuit, cum antequam confligeremus, pro solo aspectu nostro lianc multitudinem in fugam vertit, et omnia eorum arma diripuit; vt si deinceps vel­lent repugnare, non cito possent liabere. Spolia inaudita , thesaurum Regis Babjlonis obtinuimus: ceciderunt ibi Maurorum vltra centum millia gla­dio. Timor autem eorum tantus erat, vt in porta ciuitatis ad duo millia suffocati sint. De liis vero, qui in mari interierunt, non est numerus; spine­ta etiam ex iis occiderunt. Pugnabat certe pro no­bis Deus. Pridie, quam bellum fieret, multa mil­lia camelorum, et bouin et ouium cepit exercitus. Principum iussu populus Iiaec diuisit. Ad pugnam progredientes multae turmae horum animalium comitabantur miraculose, et stabant cum stantibus, et currebant cum currentibus. Nubes ab aestu solis defendebant nos, et refrigerabant. Celebrata itaque victoria, reuersus est exercitus Hierusalem. Relicto ibi Godefredo Duce, Comes S. Aegidii, et Robertus Comes Northmanniae , et Robertus Co­mes Flandriae , Laodiciam reuersi sunt; ibi clas­sem Pisanorum et Boamundi inuenerunt. Cumque Archiepiscopus Pisanus Boamundum et Dominos nostros concordare fecisset, regredi Hierusalem pro Deo, et fratribus suis Regimundus disposuit." Ad lianc igitur tain admirabilem fratrum nostrorum fortitudinis deuotionem, ad tam gloriosam omni­potentis Dei retributionem, ad tam exoptabilem omnium peccatorum nostrorum per Dei gratiam remissionem, et catholicae Christi Ecclesiae et ipsius Latinae, inuitamus vos ad exsultationem et omnes Episcopos, et bonae vitac clcricos, et mo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom