Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 11 73. Alexander PP. 111. in Locis Fratrum, vel Sororum Ordinis Pi-aemonstatensium seculares introduci Clericos vetat. Alexander Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus Fratribus, vniuersis Episcopis, in quorum Episcopatibus Ecclesiae, ac possessiones Fratrum Praemonstratensium consistunt , salutem et Apossolicam benedictionem. Quanto religio prae­dictorum Fratrum et Ordo Deo gratior existit, tanto pro conseruatione, et augmento ipsius am­plius debemus esse solliciti, et paci ipsoruin et quieti propensiori cura intenti. Accepimus autein, quod quidam vestrum Presbiteratus Altarium, in quibus aliquando villae fuerunt, et modo Gran­giae sunt fratrum et sororuin Praemonstratensium, Clericis suis concedant, et sic eorum interrumpere otium etquietem praesumant. Vnde, quoniam in­dignum est, vt tantus Ordo molestias et grauami­na sustineat, quae temporibus praedecessoruin no­strorum minime noscitur sustinuisse; Fraternitati Vestrae per Apostolica scripla mandamus, quatenus in locis, vbi fratres, vel sorores praedicti Ordinis habitant, n u I 1 o s s ec u I a r e s c 1 er i c o s i n t r o­ducere, nec aliquid eis concedere praesumatis; neque fratribus, vel sororibus aliquam in iis infe­ratis molestiam, vel grauamen ; quod hactenus non consueuerunt perferre. Datum Anagniae XVII. Kal. Iulii. " Ex originali memhrana in Archiuo V. Metropolitani Capituli Strigoniensis conseruata.

Next

/
Oldalképek
Tartalom