Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1161. Idern Geysa II. Ludouico Franciae Regi , belli societatem, si a Friderico I/np. Schismatis auctore , irnpeterelur , offert ; eiusque reciproce , incasuni sui impetitionis , auxilium exposcit. G. Dei gratia, Vngariae, Dalinaeiae, Crouaciae , Ramaeque Rex nobilissimus, Ludouico, eadem gratia, "victorioso Regi Franciae, amico suo dilectissimo , indissolubiie vinculum dilectionis. Certus de amicitia, et fraternitate vestra, mitto ad vos nuncium meum familiarem , et fidelissimum , Osbertum nomine; et maioris quidem dignitatis personam misissem ; sed securum iter non patuit. Scitis enim, quod Imperator Alemarinorum, orto in Ecclesia sclrismate , proprium papam sibi elegil, et contra sanctorum patruni instituta defendit. Ego vero timens Deum, et non hominem, velut catholicae fidei cultor, Alexandrum, quern vniuersalis Ecclesia, et Vestrae Regiae dignitatis auctoritas confirmauit, et confirmatum recepit, sicut per nuncios meos mandastis, confirmaui, recepi, et ab iroc nullo modo dissentire proposui. Si er go vestrae discreCionis prudentia in praedicti apostolici confirmatione et obedientia constans , et stabiiis permanere decreuit, per vestrum magnificuin nuncium mihi mandetis. Ego etenim aliquem de maioribus meis tunc vobis mittam, et per eum voluntatis meae plenitudinem significabo. Notuin itaque vestrae fraternitatis amicitiae firmiter facio, quatinus, si praedictus Imperator vobis, aut Regno vestro aJiquid mali machinari voluerit; ego regnum eius in manu forti deuastando aggrediar. Hoc idem avobis, tanquam aJj amico, conliden- ' ter exspectans. Valete ; et verbis praesentium latoris non minus, quam scriptis fidem adlribete."