Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

ponat; sed et reliquos fideles in fide Cliristi, et vnitate ecclesiae capitis roboret. Se autem, ait, in­dignum laudibus, quibus ipsum Eberhardus affi— cere dignatussit; dolere talia in se non esse; opta­re, vt sint, sperare in Deum, deinceps fore. In­de gratias agit pro eo, quod admonitum se velit, vti se murum ponat pro domo Israel; quacque in corde tenet, opere, et ore praedicet. In ecclesia, quum plura sint membra; Eberhardum esse ocu­lum prouidum, et brachium; se vero pedes officio­sos, nec morte, nec gladio separandum a caritate. Indicat demum , se apud regem obtinuisse, vt Alexander verus Papa in toto regno sit agnitus, et receptus; ad quem iam sunt hunc in finem a rege, et se transmissae litterae. Ceterum, siquid inti­mandum videatur, offert sese paratum obedire. u Apud Hansiz. Ger. S. Tom. II. p. 272. A. Ch. 1161. Idern Geysa Eberhardum Salisburg. A. Epi~ scopum , a defensa constanter Ecclesiae libertate lau~ dat; suam illi aduersus. Fridericum II. Imp. succur­sum offert; vt Fridericum Petauiensem ab incursione in ditiones Hungaricas cohibectt, rogat. Couso (Geysa ) Dei gratia, Vngariae, Dalma­tiae, Croatiae, Ilamaequo rex gloriosissimus , nec non victoriosissimus, eiusdem gratia, Salzburgen­sis Sedis Archiepiscopo, dilectionem et dulcis ami­citiae firmitatem. Vestrae nullatenus credo latere prudentiae, qualiter antecessores vestri nostris praedecessoribus, et nobis, et amicitiae fidem ser­uauerunt, et prout amicitiae norma et ratio postu­laL, dignuin semper exhibuerunt seruitium., Cau­tuin autem habenduin est, apud maturitatem sen­Tom. II. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom