Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

]>a. Scitis eiiim in praesentia vestra, quam coram legato Regis, qualiter Mareutius Comescontra Do­minum, quam in nos insaniuit. Idcirco, quia iu­stitiam meam quaerebam, relatum Iioc est Regi, quam Duci, et toti Regno. Vnde valde indignati fuerunt; et quia ego in praesentia Regis fui inter­rogalus; voluit, noluit, oportuit me dicere. At tum tantum rogaui Regem, quam Ducem, quod condonauerit sibi ; et cum gratia circa Regem mo­ratur; et cum honore Spalatum redibit. At tum hoc mando vobis, si placeat vobis palernitas no­stra , et honor Ecclesiae vestrae; aliquem de no­slris Clericis ad nos mittetis. Hoc Rex, et Banus audientes, maiores vobis grates referrent. Quod si non feceritis, nos quidem per gratiamRegis, quam Ducis in Dalmatia erimus, vt pater et dominus S. quia Ecclesia vestra sine pastore sedebit; peccatum vobis erit. Satisne vobis praecepimus ? Mitte no­bis incensum pro Romanato emtum. Nos vero cum consilio Regis, et Ducis mittimus inter vos Ioan­nem , Comitem nostrum, causa vos visitandi; et vt emat nobis oleum et bonum vinum; quam vos, filii karissimi, clerici scilicet, et laici, iuuate eum, quantum potestis. Ioannes, qui peregrinus est, gratia Dei est Regis, magno honore nobiscum mo­ratur, qui pro Pascha nobiscum redibit. De cete­ro valete. u. Apud Farlatum Toin. III. p. 180. Katona H. C. R. H. Tom. III. n. CCCCXLV. Quam dissimilis animauerit spiritus id temporis Episcopos Germaniae, documcnto sit haec epistola:

Next

/
Oldalképek
Tartalom