Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

sexto, in praefata ecelesia in honorem Beatae et gloriosae Dei Genitricis, semperque Yirginis Ma­riae altare construxi, constructumque consecraui, ad cuius seruitium constitui chorum fratrum quo­tidie conuenire debere, et ibi Matutinas et Vespe­ras eiusdem Matris Domini debita veneratione ce+­lebrare. Singulis vero Sabbati diebus missam de beata Virgine Maria, cum aliis ofliciis ad eam per­tinentibus , solenniter cantare, appositis videlicet thuribulis, candelabris, et cereis, aliisque insigni­bus , quae diebus sollennibus solita sunt adesse. Sciens autem scriptum esse, qui aJtario seruit, de altario viuat ; simulque considerans , confratres meos , Ecclesiae supradictae Canonicos, vsque ad mea tempora coena caruisse, vt iuxta vocem Apo­stoli suflicientia nostra fratrum suppleret indigen­tiam, in beneficium coenae septuaginta villarum decimas, concessione praenaminati Regis, et con­sensu totius regni sui, eis contuli, eo scilicet iure, quo ad meum vsum eas parochialiter pertinere constabat. ISfe vero cuiquam successorum meorum eas subtrahere, diminuere, vel mutare liceat, per praesentis priuilegii paginam sanciri constitui, et regii impressione sigilli tam aurei, quam cerei , totius regni assensu stabiliri feci. Quod quicunque cassare tentauerit, anatliemati diuino perpetualiter subiaceat, et llegio iudicio temporaliter puniatur. Earum autem villarum nomina infrascripta conti­nentur. In Parochia Strigraniensi (Comitatu Stri­goniensi) quum prope est, et Archiepiscopus ibi saepius conuersatur , decem tantum villas concessi: vbi Vranos, et Sarar, decimant: quarum meliores sunt hae quatuor: Mosula, Malos, Furnot, So­clou; mcdiocres sunt: Vdol, Kurth, vbi ouilia

Next

/
Oldalképek
Tartalom