Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
sericordiam et iudicium, principalem illam regni partem, per quam E.omanae ecclesiae incubabat, amisit. Inter has diabolicae persecutionis procellas i a m d i u r e g n u m t u u m a b a p o s t o 1 i c a e sedis obedientia desciuit, et erroris huius principibus administris deditum, per latioris viae deuia seductum est. Nunc tandem ad eius populi velamem auferendum, personam tuam diuina, vt credimus, gratia sublimauit. Vnde nos, quibus licet indignis, pro apostolicae sedis ministerio ecclesiarum omnium sollicitudo imminet , quia Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitores sumus, tuam super liis prudentiam duximus admonendam; tui profecto animi voluntatem volentes agnoscere , vtrum ad salutem regni tui, et ad populi tui eruditionem apostolicae sedis apocrisiarios destinari consentias. Ad cuius videlicet operis ministerium supradictum beati Egidii Abbatem cooperatorem destinauimus. Super ergo hoc negotio certam tui animi voluntatem nobis per latorem praesentium rescripti intimare non differas. Porro de nobis ita excellentiam tuam confidere volumus , vt quidquid honoris, quidquid dignitatis praedecessor tuus Stephanus ab apostolica nostra Ecclesia promeruisse dignoscitur, certa deuotione exquiras, plena liberalitatis benignitate percipias, dummodo, in Vnitate eiusdem Ecclesiae apostolicae firma stabilitale permaneas, et ei, quidquid honoris, quidquid reuerentiae rex praefatus instituit, fideli benignitate deuotus exhibeas. Datum IV. Kal. Augusti. Apucl Menardum Histoire de la vilJe de Nismes. 1. Tom. I. Preuves p. 25. E litteris Pontificiis colligere licet, Colomannum , Geyzae I. filiunr, scientiis iuribus«pie instructum , a S. Ludislao, dum spe masculae so-