Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

populus; deinde per vallem iuxla terram manen­siura, vbi arbores vlmi ibi ad sinistram ville Yitk 7 ad dextram ecclesie vsque metas ville Bosac, liinc iuxta 0 fluuio Cupam, vbi est meta lapidea; liaec omnia nec Episcopus, nec aliquis minor, preter Sacerdotem ecclesie possideat, sed sub protectione filiorum meorum. Fuit idem prefatus Episcopus diligenter scisci­tans, vbi, siquis aliquid eius dispositioni contradi­cere conaretur, nisi in ipsa dedicationis die, vel in tribus subsequentibus diebus , causam indica­ret, nihil in posterum refragari presumeret: sed tamen nemo aliquid conquestus est. Omni etenim rite consecratione adimpleta, per petitionem Euxidini, predictus A. Episcopus eidem Ecclesie tres villas in Farochiam concessit ; villam Bratka, in qua ipsa Ecclesia est sita, vil­lam Leua , cum conuentu hospilum ibidem com­morantium, et villam Yith. Yerum tamen quia plerumque queuis magna dicta, vel facta a subsequentium memoria decidunt, eiusdem Eusidini rogatu placuit venerabili A. Epi­scopo, vt huiusmodi sue, et Eusidini confessionis statutum, ob multimodas detrahentium, vel calu­mniantium versutias , proprio sigillo confirmatum posteriorum memorie irrefragabiliter obseruandum relinqueret. Huius rei testes sunt, qui in Christi nomine ad eandem conuenerant consecrationem: Ylkov S. Episcopus , Iohannes Nitrensis Episcopus, Belos Palatinus Comes, Ylkanus Borsensis A. Diaconus, Gunfridus Canonicus , Bogdan Custos , Betleem Bors seruiens Iiegis , Iohannes frater Kothardi, Soh, Zah, ceteri quam plures. Scripta autem est

Next

/
Oldalképek
Tartalom