Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Hungarie, Dalmatie, Croatiae, Rameque , iure hereditario optinens, iuro per sanctam crucemvobis Tragurinis , fidelibus meis eiuibus, firmam pacem; mihi et filiis meis, et successoribus tributarii ne sitis; episcopum vero, et comitem, quem clerus , aut populus elegerit, confirmabo etc. " Apud Farlatum Tom. IV. p. 330. reliqua non exscri psit; acltlens : „ Cetera , vt in priuilegio Colomani, supra descripto ; nisi quod quaedam adiecit ad commoda, vtilitatemque Traguriensium spectantia; quae quum ad ecclesiasticam historiam non pertineant, omittenda censui. " A. Ch. 1152. Extractus Priuilegialium Ecclesiae D. Margarethae pro ordine JBenedictinorum ab eodeni Geysa concessarum. Anno MCLII. Idem Gejsa II. donationes D. Margarethae factas suo confirmat priuilegio. Exstat Diploma in archiuo montis Pannoniae in oi iginali; sed mihi cominuuicatuin non est. A. Ch. 1155. Hadrianus IV. PP. ad Archi-Episcopum Thessalonicensium in cciusa vnionis scribit. Iladrianus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerando Fratri Thessalonicensium Archi-Episcopo salulem et apostolicam benedictionem. — Ex quo per iuuidiam , hostem antiquum, Constautinopolitana sedes a sacrosancta Romana et Apostolica (quod sine lachrymarum inundatione vix famur) Ecclesia se ipsam separauit, et hominis inimicus proprium malitiae venenum effudit, et a matris obedientia liberi secesserunt, vnitatisque locum binarius subiit; laborem multum et studium, qui nos praecesserunt, Beati Petri successores adhibueQ *