Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1096 Vrbanus PP. II. Colomanno, Regi Ilungariae, de obtento regno , ac scientiarum praesertim ecclesiasticarum laude , gratulatur j vt schismati Guiberti Antipapae, cui regnum Jiu aJliaesit, Jinem ponat, monet , legatumque causa ea mittenJum ojfert. "V rbanus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilecto in Christo Filio Columbano, magnifico Yngarorum Regi, salutein, et apostolicain benedictionem. Audientes magnificentiam tuam, Omnipotentis Dei dispositione ad Yngarici regni regimen esse prouectam, gaudio non modico exsultamus. Retulit enim nobis Venerabilis filius noster Odilo, S. Egidii Abbas , strenuitatem tuam praeter secularem, qua praecellis industriam, scripturis etiam ecclesiasticis eruditam, et quod potissimum iudiciariam condecet potestatem, sanctorum canonum pollere scientia. Vnde oportet te fili in Christo carissime, supra ceteros, qui te in eiusdem regni regimine praecesserunt tam pro tua, quam pro commissorum tibi populorum salute curam gerere. Et potentes enim, vt diuina scriptura pronunciat, potenter tormenta patientur; et cui plus datur, plus profecto exigitur. Erige igitur o Rex! vexillum catholicae fidei gloriosum, quod secularibus regni tui vexillis victoriam debeat, et gloriam comparare. Iam diu enim Vngarorum j) o p u 1 i e r r o r u 111 d e u i a s u n t s e c u t i , e t d e r e 1 i c t i s s a 1 u t i s s u a e pastoribus, alien o r u m g r e g u m v e s t i g i i s a d h a e s e r u n t. Reminiscat strenuitas tua religiosi Principis Stephani, qui generis tui primus a sancta Romana et