Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
villas, in quibus sunt piscatores vduornici, curriferi, numero sexaginta mansionum, quarum vna accepit nomen de viila C-iuilium Posoniensium Vdvary; alia vocatur Stara, et habet insulas et siluam multam ab onrnium eommunitate sequestratam, Ne quando haec temporum successu a posterorum memoria elabantur, super chartam praesentem nostrae regalis imaginis impressionem per Iohannem Notarium apposuimus, assignatis testibus veritatis, nostris principibus, quorum nomina sunt haec: Felicianus Archiepiscopus. Petrus Besprimiensis Episcopus, Paulus Geuriensis Episcopus. Fanhal Palatinus Comes, Ceegius (Georgius) Comes , Verrold Comes, et alii plurimi, nobiles aulae nostrae ministri. Siquis vero huic chartae contravenire tentauerit, maledictioni perpetuae subiaceat, et beatum Martinum vllorem suae iniuriae hic et in aeternum sentiat. Datum est hoc anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo, trigesimo octauo concurrente V. " Ex Collectione Heuenesianii Torao V. p. 269. Originale in archilio Primatiali conseruatur , cum dato MCCXXVIII. manifeste erroneo. A. Ch. 1138. Innocentius PP. II. sollicitante Bela II. R H. Gaudio Archi-Episcopo Spalatensi pallium mittit, Innocentius , seruus seruorum Dei, Gaudio, venerabili fratri, Salonitano archiepiscopo , salutem et apostolicam benedictionem. Sicuti B. Gregorii testatur auctoritas , et tam veterum , quam modernorum gestorum monumenta declarant, examinatio et consecratio Salonitani Archiepiscopi , ex antiqua institutione, ad Romanum pontificem specialiter spectaret. Quo circa in sanctam Roma» ' Tom II. 8