Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
ciim duobus filiis suis , Bula cum fratre suo. Ifaec suut nomina suorum Curialium, qui ad omnia, dum per Decanum mittuntur, parati sunt: Foilost, Botordi, Pusov, Hutos. Yosas, Damian, Faber. Curial nomine Bar. Haec sunt nomina Piscatorum: In villa Helembar Blasku, Milata cum fratre suo, Perburi cumfiJio suo, Malku , Yieneg, Michal, Milosa, Milgost, Kuker, Mathaeus,Babita, Sunku , Yersun , Turika, Namest, Mogdi, Selpe, Boin, Bedin, Ulosima, Bata, Putika, Be— ris, Butmer, Dalata, Bogus, Yeret, Navasa, Yo*ta , Nimiga. Locus autem piscationis est: in flu— mine Ipol; scilicet de Damasa, vsque Belapatak ; et in Danubio vbicunque volunt , libere piscantur; hi piscatores cum terra a magna silua , et cum Tanja praedicta in Ipol flumine dati sunt. Debent autem dare in omni quarta feria triginta pisces, in omni sexta feria triginta pisces, in omni sabato triginta pisces. In quadragesima autem debent dare, quotidie triginta pisces; mensura autem piscium quatuor pahnorum sunt. Occasionem autem piscatores isti non dandi nullam fingere possunt: qui, si felicitas piscationis ala eis aufugeret , emant pisces ad praescriptum numerum , et soluant debitum. In Ubadi est viuarium, quod est commune cum Abbate Pastuhiensi; circa Eres est viuarium, quod Quti, quod est commune cum Luca, filio Apati. In villa Ingu est stagnum , quod vocatur C u r i s ain quo nullus praeter Demesiensem habet partem. luxta villam Tapai est viuarium, quod dicitur Etei, in quo viuario tertiam partem debent habere CiuesCerugdienses, si claudere voluerint cum Demesiensibus exitus et reditus faucis viuarii; si claudere nolue-