Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

nomine et vice praedictae Dominae, relictae Omo­dei Palatini, et filiorum suorum, acNobilium prae­dictorum, cum instantia, vt supra huiusmodi com­positione ad maiorera stabilitatem, nostras litteras concedere dignaremur. Nos vero petitiones ipsorum considei antes esse iustas, ac omnia praedicla ad bo­num pacis fuisse 01 dinata ; iuxta verbum eorumdem praesentes litteras sub nostro sigillo duximus con­cedendas. Datum feria sexta post octauas B. Michae­lis Archang. in autumno. — Anno Domini Millesimo trecentesimo vndecimo." Ex originali. Fuit Oniodeus, Ottonis liauari Palatinus, fili­us Comitis Dauid , de genere Aba, Comes Abaujvarien­sis, terra Scepusiensi cum Districtibus Sdros et Tornen­si vsurpata; vrbem etiam Cassouiam , indictae congre­gationis generalis eccasione occupare voluit. Oborta in­de contentione, multis vulneribus adectus, vitam oum multis adhaerentibus amisit. Comitatum eius Rex Caro­lus Philippo Drugeth contulit. XYIII. Carolus R. II. priuilegium Belae IV. immunitates populis Mona­sterii S. Mariini de\sacro monte Vannoniae a Proto rege con­cessas , roborans confirmat. A. 1325. Nos Carolus Dei gratia Hung. Dalm. Croat. Ba­raae, Seruiae , Gallic. Lodomer. Cuman. Bulgariae­que Rex, Princeps Sallernitanus, et Honoris montis S. Angeli Dominus vniuersis Xti fidelibus praesenti­um notitiam habituris, salutem in Largitore salutis. Regiam decet dignitatem praebere consensum in eo praecipue, quod ad S. Matris Ecclesiae condecora­tionem spectat, et honorem ; Jus militat, ratio di­ctat, et regalis sublimitas exhortatur. Proinde ad vniuersorum notitiam harura serie volumus perueni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom