Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
GS des< ensus Baronum noslrorum et collectas nostras auilugissent ; Nos igitur quereiis et petitionibus ipsius fratris P(;nty inclinati , populis in dicta insula commorantibus, et ad eam congregantibus, ne dicta Julia S. Regis permaneat destdata, de gratia speciali Iianc misericordiam duximus faciendam , quod iidem populi nuilam collectam , nullumque tributum vel exactionem aliquam soluere teneantur, nec aliquis Baronum nostrorum super eos facere praesumat descensus violentos, cum dicti populi terras arabiles aut sjluas, aut aliquas alias vtililates, praeter areas et fundos domorutn suarum non habeant, vndecommode se possint sustentare. Si quis autem huius nostrae conslitutionis transgressor extiterit, eum tanquam nobis infidelem, condemnabimus, slatuiinus etiam, quod praedicti populi ab eiusmodi grauaminibus manibus armatis, si poterunt , contra quemlibet auctoritate nostra se defendant, et si quis contra eos veniendo laesus fuerit, nullum iudicium sibi de eisdem populis facimus. Volumus itaque et firmiter praecipimus Comiti, et Jobbagionibus castri Albensis, quod coliectores pro tempore constitutos, supra nostros populos nullatenus adducere audeant et praesumant. Vt igitur huius nostrae concessionis series robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentibus concessimus litteris dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae praepositi, aulae nostrae Vice Cancellary, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo Ducentesimo septuagesimo secundo. Octauo idus Aprilis, indictione quinta decima. Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus Patribus Philippo Strigonien. Stephano Colocen. aulae regiae Canccllario, ct Joanne Spalalen-