Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
eiusdem vsque ad haec tempora factarum, faciendam arctare et compellere debeatis. Quia neque conueniens, iustum et licitum esset, sicuti nec volumus, vt per huiusmodi expensarum praenotataruin plenariam solutionem solummodo memorati ciues et incoJae ipsius ciuitatis nostrae Posoniensis aggrauentur. Secus non factui i in praemissis, gratiae nostrae sub obtentu , ne iidem Ciues nostri per amplius nostrae superinde cogantur querulari maiestati. Praesentibus perlectis, exhibenti restitutis. Datum Budae, in festo Dorotheae, virginis et martyris. Anno Domini MCDXXXVlII-o." E MSS. Cornidesianis. Katona 1. c. p. 832—3. Barbarani reginam viduam aliquo tempore Posonii detentam fuisse, ex his claret. Ipsam Alberto in regem, concordi Baronum voto , electo, atque kalendis Januarii in regem, cum Elisabeth, consorte sua, regina, Albae regiae coronato, dimissis, quae iu Vngaria obtinebat, castris inexpngnabilibus, libertati redditam, atque XII. millibus auri, quoad viueret, quotannis in certis reditibus prouisam fuisse, Dlugossus' Historiaruin Lib. XII. col. 700. testis est. Postquam Polonos ad praeripiendain Alberto Boheiniae et Morauiae coronam concitasset, vitalitio hoc mulctatam, ad Poloniam confugisse, idem uiemorat: „Barbara, Sigismundi relicta, per Albertuin, filiamque illius Elisabeth , instantibus et operam dantibus baronibus Vngariae, quos multis in vita inariti sui afficiebat contiuneliis, et probris, de omnibus castris, ciuitatibus et possessionibus, quae in regno Vngariae quomodolibet dotis nomine, aut quocunque titulo obtinebat, eiecta, et fere omnibus, quae a pluribus annis congesserat, thesauris et clenodiis spoliata , in regnum Poloniae venit et se , tanquam miseram et orphanam , a rege recolligi petebat. Cuius precibus Wladislaus Rex annuens, calainitati suae compatiens, illam benigne excipit , omnes eius liberali-