Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
propitium, si tu repudies; ldemque Concilium; eritque vndique maior disceptatio. Nunc exspectatio vtrinque est, quid agas. Et certe , si volueris , vnionem efficies, quae tibi non minorem gloriam paritura erit quam socero tuo Constantia praestitit. At si omnino imperare repudiaueris, nihil dubito, durissimuin schisma futurum. Cui rei nisi cupis occurrere, haud leuiter peccas. Causa diuisionis Ecclesiae reputaberis, qui cum posses vnire illarn, praetermiseris. Timeo et aliud , ne Imperium quoque renunciatio tua diuidat. Nam etsi in te concordes electores fuerint, non ita in alio erunt: quoniam neque alium quempiam lot rationes ad imperiuin incitant. Yereor quoque, ne in discordia fiat electio , vt duo sese asseuerare audeant Imperatores. Cui vt occurras malo, suscipe oblatum benignus imperium. Quod si feceris, pacem Ecclesiae dabis , collapsum reparabis imperium, regna tua conseruabis melius, Australi vero Domui et familiae tuae diuitias et honores et tibi perpetuam et gloriosissimam aquires faraam , qua nec in humanis est quidquam praeelarius, nec aliud ad sepulchrurn iustius sequitur. Haec volui tuae Maiestati dixisse, cui licet ex officio non tenear, ex charitate tamen consulere obligor. Quamquam hoc nequc consilium est, sed recordatio quaedam notissimarurn rerum. Optime namque et ipsa discernit Maiestas tua, cui det bonorum omnium largitor Deus amplecti, quod in rem fuerit populi christiani et ipsius aeterni Dei laudem. Vale per omnia Rex dignissime, et me seruilore luo vtere pro arbitrio, qui singulos pro te labores atque curas minime dubitabo. Ex oppido Wiennae XXVII. Aprilis tnane summo, currente anno Domini M. CCCC. XXXVIII. Dominica secunda post festum resurrecti-