Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

mus pervenire, quod fideles Hospites nostri de Syl­na ad nostrae Maiestatis venientes praesentiam humi­liter cum Instantia supplicando a nobis postularunt, quod cum ipsi mole paupertatis et inopia plurimum sint afilicti, talem libertatis praerogativam eis conce­dere dignaremur ut ipsi numero, et rerum opulen­tia possent adaugeri, nobis et Coronae nostrae, de­bitam fidelitatem semper impensuri. Nos igitur Pe­titionibus eorundem annuentes in liac parte, hanc libertatis praerogativam de Regiae benignitatis afllu­entia, quae in beneficiis suis fidelibus largiendis con­tinuum debet recipere incrementum, duximus eis­dem concedendam. Quod per spatium unius miliaris nullus operarius quoquomodo nomine censeatur, alias nisi in ipsa Ciuitate nostra de Sylna possit resi­dere, et sua opera exercere. Et quod universi Pi­scatores usque ad ipsum unum miliare constituti ad eandem Civitatem nostram debeant pertinere , volu­mus etiam , quod in quatuor locis tributorum infra­scriptis, videlicet: Badaczin, Jathasin , Strechen , et Trenchen vocatis nullum tributum, nullumque Telonium iidem hospites nostri nullo unquam tempo­re solvere teneantur. Hoc non praetermisso quod in omnibus et singulis libertatum ipso­rum praerogativis ipsos contra omnes molestare volentes pacifice et quiete volumus conservare, etipsossolum adnostramMa­iestatem pertinere. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes concessimus li­teras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Da­tum per manus discreti viri Magistri Joannis, Al­bensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae V. Can­cellarii, et Archi-Diaconi de Kokolo dilecti et fide­lis nostri Anno Domini 1321. quarto Idus Julii, Re­gni autem nostri anno similiter 21-o.

Next

/
Oldalképek
Tartalom