Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

nos humili cum precum instantia , vt nos tenorem earumdem litterarum in transcripto litterarum nostrarum patentium dare dignaremur, quarum te­nor per omnia talis est: Sigismundus (vt supra). Nos igitur iustis et legitimis petitionibus praenominatorum Fratrum Ordinis S. Francisci Minorum fauorabiliter inclinati, tenorem praescriptarum litterarum eiusdem Domini nostri regis de verbo ad verbum , transumi et transcribi facientes, eisdem fratribus duximus con­cedendum, iuris ipsorum vberiorem ad catelam. Da­tum in oppido Hatzak in vigilia festi beati Petri ad vincula. Anno Domini MCDXXIX-o. Apud Battyaiiyi. 1. c. fol. 408. XXXII. Sigismundus R. H. Nobiles Transiluaniae ad nuncios ipsorum tupportandos, omnes contribuere antiqua ex consuetudine, strin­git. A. 1435. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Impe­rator semper Augustus, et Hungariae, Rohemiae, Dalmatiae, Croatiae Rex , memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit vni­uersis , quod lideles nostri dilecti et egregii viri, Jo­annes de Swk, et Nicolaus filius Apa , de Almake­rek, nuncii scilicet fidelium nostrorum vniuersorum et singulorum Nobilium parlium nostrarum Transyl­uanarum , per eos ad nos transmissi, pro parte eo­rumdem vniuersorum Nobilium Celsitudini nostrae exposuerunt querulose, quod nonnijlli forent Baro­nes et filii Baronum, ceterique Nobiles et possessio­nati homines tam Ecclesiastici, quam Saeculares possessiones et iura possessionaria in eis partibus ve­stris habentes et possidentes — et praeserlim Stepha­nus filius Bani de Lossoncz, Desseu cum suis fratri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom