Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

martyris. Talia statuta et ordinamenta sunt per So­cietatem beati Georgii, praesente et volente Domi­no nostro Rege Karulo stabilita. — Item primo: quod numerus fratrum nostrorum de Societate fieati Georgii Martjns non transcendat vel excedat vltra quinquaginta. — Item, secundo, quod debeant esse simul, seu in vnum conuenire pro eorumdem Sta­tus reformatione , Domino regi facienda fidelitale, et iustitia reddenda vnicuiqne inter se, omni dila­tione postposita, in tribus terminis, videlicet in fe­sto Beati Georgii Martyris, secundo in festo Nati­uitatis Virginis Mariae, tertio in Octauis Strenarum ; ita lamen, quod nullus possit excusationem sui i­psius pretendere, quin veniat propria in persona, ni­si magna infirmitate sit depressus, vel negocio Regis et regni manifesto sit occupatus. — Item quolibet mense semel feria secunda vel tertia, ad mandatum Judicum eorumdem illi de Societate, qui fuerint in curia, debent in vnum conuenire et tractare de bo­no statu Regis nostri et regni, ac de eorumdem vti­litate. — Item liabita auctoritate a Metropolitano eorumdem, Judex electus possit absoluere, ab iniuncta sibi poenitentia de violatione iuramenti, si ignoran­ter aut casualiter aliquis vel aliqui eorum rei errassent, exceptis grauibus causis, quas Judicio Fratrum com­miserunt decernendas. — Item statuimus, quod si alicui de societate nostra per extraneos irrogaretur iniuria, Judex, qui pro tempore fuerit, possit fa­cere dari litteras Domini regis, mandando Judici prouinciae, vt satis faciat iniuriato, auctoritate re­gia, absque dilatione, secundum iuramentum fra­tris nostri querulantis. — Item statuimus, quod nul­lus conuersationem amicabilem habeat, vel liabere debeat cura inimico Fratris nostri de Societate,

Next

/
Oldalképek
Tartalom