Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Laycus et aller Clericus, et si ambo Judices prae» sentes esse uon possent, alius cum subslituto, vei cum delegato Judice iudicabit. Ita alter praeterJudices deputatos iudicare aliquem de societate non praesumat; siue Rex siue alter. — Item in omni secunda feria debent simul comedere, si sint in curia , et ex eis, qui sunt praesentes, debent apparere in mensa communitatis, el si quis rationabiiem liabebit causam in mensa communitatis non comedendi, ex licenlia fraternalis socielatis" recedet, alias non, qui vero non sunt praesentes, vnum denarium propauperibus soluere teneantur. — ltem fragmenta de mensa pauperibus diuidantur, et singulo denarius, et ante mensam quilibet, et post mensam vnum Pater noster et vnum Aue IVlaria ad honorem Yirginis gioriosae, nec non aliud Pater noster ad honorem Beati Georgii Martyris legere teneantur; et siquis rancorem contra alium haberet, ceteri ipsum reconciliare debeant; qui si reconciliari noluerit, de fraternali societale eiiciatur. — Item feria sexta , qui non portauerit cappam, vsque horam Missae, 1II0 die teneatur in pane et aqua ieiunare. — Itcm cum viderimus multotiens discordias fore inter fratres, et vnum alium contemnere, pro eo constituimus, et irrefragabiliter obseruari volumus, vt vnus quisque de Societate quemque socium suum contra quoscunque iuuare consilio, fauore teneatur, et in omnibus sui socii promotionem effectualiter contra quoscunque habere debeat. Volumus etiam, vt nostrorum quis sociorum spoliatus cum per aliquem fuerit, et iniuriatus , idem iniuriam passo satisfaciaL, ne per aliquem alicui eorum iniuriae inferantur. — Item eadem fraternalis socielas sanctam matrem Ecclesiam Dei vniuersaiem protegere, defensare debeat,