Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

impingere. Vbi regni viget amplitudo et in eius lati­tudine infidelium copia innumerabilis latilat, iusti­tiam persequendo, quod et regnum infidelium pa­ganorum confinia vndique contingal, et attingat, propter quae omnia regni regimen sequestratur, et diuellitur, nisi infidelium manus excensae habeantur, et eiusdem regni Dominus tam ama bili societale frua­tur, qua mediante et corpus eiusdem tueatur, et vita et regnum ab infidelibus defendatur; el quia in­ter caetera regna Christianorum regnum Hungariae huiuscemodi praediclas in se aggregat proprietates , quarum ratione sacra Corona et Donfinus regni fide­lium copia excrescere debeat infidelium numerosita­tem, pro eo ex consensu ratificatione et approbatio­ne Venerabilium Patrum Dominorum Wolezlai, Dei gratia Archiepiscopi Strigoniensis Ecclesiae, eius­demque loci Comitis perpetui , JNicolai Jauriensis, Joannis Nitriensis, Ladislai Quinque Ecclesiensis, Pelri Boznensis, Laurentii Vaciensis, Chanadini A­griensis, et Henrici Wesprimiensis Ecclesiarum Epi­scoporum, et honorabilium virorum, Praeposito­rum et Abbatum Santi Martini, aliorumque Abba­tum, et fratrum Praedicatorum , M morum , Eremi­tanorum, nec non aliorum Clericorum quam pluri­morum, in praesentia Capituli Strigoniensis ordina­uimus constitutiones infrascriptas huius fraternalis societatis, ad hoc, vt quicunque ipsam fraternalem societatem intrare voluerit, omnis rancor et materia discordiae de medio eorum excludatur, et mutuis dilectionibus se amplecterentur, et vniti dubiis ca­sibus se securius submittentes, cordis et corporis ad honorem iocunde procederein praesenti et in fu­turo ad aeternam haereditatem possint peruenire. Habitus: volentes intrare hanc fraternalem societatem, Tom. XI. !28

Next

/
Oldalképek
Tartalom