Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

per ipsos ciues de Cassa detinebuntur, vsque festum Paschatis nunc venturi; videlicet vsque tempus con­gregationis Domini Regis et Regni; et in ipsa con­gregaiione Dominus Rex cum praelatis EcClesiarum, et cum fiJelibus Baronibus Regni sui , habito con­silio, deliberabit, si praedicti obsides debeant vlte­rius detineri vel remitti; si vero non contingat fi­eri Regni congregationem generalem, extunc Do­minus Rex aduocabit Praelatos et Barones, fideles et nobiles Regni, aequitatem seruantes, ad termi­num supradictum, et habito consilio eorumdem, remittentur, vel detinebuntur obsides supra dicti. Item, quod praedicti Nobiles tales videlicet, quo­rum obsides apud praefalos ciues de Cassa haberi debentur, et habebuntur, assumpsissent et se obli­gassent, quod si praedicti Magistri Joannes, Dauid, Nicolaus et Ladislaus, filii Omodei Palatini, Omo­deus et Dominicus, fratres eorumdem, compositio­nem initam cum Domino Rege et Ciuibus de Cassa non seruarent, quemadmodum assumpsissent, eliam separarentur a praefatis filiisOmodei Palatini, et ad­haererent Domino Regi et iuxta mandatum regium praefatos ciues de Cassa adiuuarent contra omnes eis aduersantes; et si praenotati Nobiles nollent se­parari a saepedictis filiis Omodei Palatini, non ser­uantibus compositionem huiusmodi, primo notam infidelitatis incurrerent ipso facto, a quo absolui, nisi apud sedem Apostolicam, non possent; — si­cut et iidein filii Omodei et praedicti Nobiles, in praesentia vinorUm sociorum, concanonicorum no­strorum, qui huiusmodi compositioni interfuerunt — sunt praemissa omnia contessi, quemadmodura iidem Fratres nostri et Concanonici nobis serialim recitarunt; petentes nihilominus iidem procuratores,

Next

/
Oldalképek
Tartalom