Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
rinen. aulae nostrae Vice-Cancellary — anno MCC. XCII. Septima Maii, regni autem nostri anno VI." Post quae Ladislaus ita suhiungit: ,,Nos itaque, — quia praedicti filii Jacobi de Cheinek, Nicolaus videlicet, Laurentius Zumur, Michael et Paulus, non contenti alys eorum peruersitatibus, quas temporibus aliorum regum — eommiserunt, verum etiam post coronationem nostram multa infidelitatis opera exercentes, multos vastus, depraedationes, et spolia in regno nostro committentes, et post modum eo tempore, quo Carolus erectis vexillis infidelium nostrorum, contra nos processit, et nobis Budae existentibus, ipsam ciuitatem circumuallatam destruere nitebatur, vbi iidem fily Jacobi de Cheznek, in societate filii Stephani, Marci cognati eorum procedendo in eadem ciuitate multa incendia, multasque destructiones commiserunt etc. Datum per manus V. —- Mgri Stephani, Doctoris Decretorum, aulae nostrae Vice-Cancellary — anno Domini M. CCCIII. regni autem nostri anno III." E coll. Dan. Cornides, Pray MSS. Tomo 53. p. 117. XV. Vestigia temporis impacati. A. 1309. Frater Nicolaus, Magister Conuentus Cruciferorum domus Hospitalis Ecclesie S. Ilegis Stephani de Strigonio, vniuersis presentes Litteras irispecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum, harum serie volumus peruenire, quod C.Nicolaus, filius Bodouk, de genere Hunt Paznan, de Zeeg, ad nostram personaliter accedendo presenciam , etc. — Petiit itaque idem Nicolaus, Comes, quod quia predictas patentes lilteras propter discrimina viarum et maliciam