Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Co­maniae, Bulgaiiaeque Rex. Omnibus Christi fideli­bus, praesentes litteras inspecturis, salutem in salu­tis largilore. Boni Principis et relfgiosi est, sanctam matrem Ecclesiam in sua praerogatiua libertatis con­seruare, et ab his , quae sunt egentium animarum, penilus retrahere manus suas. Proincle ad vniuerso­rum notitiam harum serie volumus peruenire, quod nos , cum nobis per quosdam reialum fuisset, quod Ecclesia beati Jacobi de Saaros non Plebania, sed semper esset Ecclesia Parochialis, et suggestum sa­cerdotale exstitisset, ac Sacerdos diclae Ecclesiae decimas intra territorium ipsius Eeclesiae existentes non de iure, cum secundum approbatam consuetu­dinem regni nostri, non ad Parochiales Presbiteros, sed tantum ad plebanos pertineat perceptio, perci­piat, ipsas decimas castro nostro voluissemus appli­care, quia tamen nobis per litteras Patris Lodome­rii, Dei gralia A. Episcopi Strigonien. et per omnes Barones, tunc temporis nobiscum existentes, con­stitit} quod ipsa Ecclesia B. Jacobi de Saaros a suae institutionis exordio semper exstitit plebania; volu­rous et irrefragabiliier definimus, vt quicunque fue­rit Plebanus in ipsa Ecciesia de Saros percipiat deci­mas intra limites sui territorii sitas. In cuius rei me­moriam, perpetuamque firmitatem, praesentes con­cessimus litteras dupplicis sigilli nostri inunimine ro­boratas. Datum per manus discreti viri, Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae Praepositi, Aulae, noslrae Cancellarii , Dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCIII. Tertio kalendas Augusti." Ex Archiuo Cap. Agrien. Battyaiiyi Eccl. Tonio I. j». 485.

Next

/
Oldalképek
Tartalom