Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

missi, feria secunda proxima post festum Beati Mat­thaei Apostoli et Euangelistae, proxime praeteritum, in Comitatu Honlen. simul procedendo, a nobilibus et ignobilibus dicti Corailatus hominibus, vt decens et opportunum fuisset, inquirendo, de infrascriptis talisraodi sciuissent veritatem, quod dum pridem, videlicet in festo Bartholomaei Apostoli quidam Jo­bagiones dicti Domini Stephani Praepositi, et Con­uentus Ecclesiae de Saagh , sciiicet Damianus de Chowa, dictus, Mathias filius Pauli, Thomas To­rok, Joannes Vachh, et Gregorius familiaris eius­dem, in possessione ipsorum Praepositi et Conuen­tus in inferiori Palotha commorantes, ad superiorem possessionem similiter Palotha vocatara Demetry Da­cho, ad domum tandem dicti condam Petri Fabri, causa bibendi transiuissent, cumque in curia prae­fati Petri pincernae resedissent, tunc praefatus Ste­phanus filius Nicolai de alia Palotha; atque Francis­cus Vetes dictus de superiori Palotha, nec non Pe­trus Calinar dictus de Kiskewrthis, ex cor>sensu et voluntate Andreae, fratris Antony, Stephani, fily Nicolai, in vnum conspirantes , furore iracundiae repleti de domo ipsius Petri Fabri exeuntes armatis manibus et potentiarys, super ipsos Damianum et caeteros praescriptos irruendo, eosdem duris ver­beribus et plagis affecissent, praenominatusque Ste­phanus, filius Nicolai, pi ael^bat^Damiano pollicem manus penitus amputasset, pralscpfptoque Gregorio in brachio sub tobale vulnus innexissent, potentia mediante, in praeiudicium ipsorum praepositi et Conuentus, ac in detrimentum ipsorum praefato­rura Jobagionum valde magnum. Factaque huiusmo­di inquisitione, ipsi die in praedicto, memoratum Stephanum, filium Nicolai, Franciscum Vetes, Pe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom