Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Datum in festo Circumcisionis Domini. Anno eius­dem MCCCCXXXIX. — Et ego Petrus Bricty do Ikrey, Clericus Jauriensis Dioecesis, publicus au­ctoritate imperiali Notarius, quia praedictarura lit­terarum praefati quondam Domini Petri Episcopi Jauriensis e\hibitioni et praesentationi, copiarum­que earumdem petitioni et traditioni, alysque omni­bus et singulis, dum sic, vt praemittitur, ageren­tur, et fierent, interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi, et audiui; ideo praesentes litteras per ali­ura fideliter conscriptas, vna cura appensione sigilli praefati Conuentus de Chorna, in hanc formam pu­blicam redegi, signoque et nomine nostris solitis, et consuetis consignaui rogatus, et requisitus in fi­dem et testimonium cmnium et singidorum praemis­sorum." L. signi Notarialis ct sigilli pendentis/' Ex Originali Camerali. cxcv. Idem Conuentus statutionem sibi delatam peragit. A. 1439. Nos Conuentus monastery beati Michaelis Ar­changeli de Chorna memoriae comraendamus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis: Quod nos litteras Serenissimi Principis et domini nostri domini Alberti, Dei gratia Romanorum regis semper Augusti ac Hung. Bohem. Dalmat. Croatie etc. Begis, nobis directas summa cum obedientia re­cepimus hunc tenorem continentes; Albertus (vt supra) Nos igitur mandatis prefati Domini nostri re­gis in omnibus obedire cupientes , vt tenemur, vna cum prefato Anthonio de Kisfalud, homine sue Ma­iestatis vnum ex nobis, videlicet fratrem Georgium presbilerum, ad praemissam statutionem faciendam nostro pro testimonio fide dignum duximus trans-

Next

/
Oldalképek
Tartalom