Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Latinam. Anno Domini Millesimo quadringenlesimo trigesimo nono." L. S. Ex Originali archiui Cameralis. CXCII. Capitulum Castrijerrei expeditorias ciuium Albaregalensium super vasis piscium ablatis Ladislao Jilio Osl elargitur. A. 1439. Nos Capitululum ecclesie Castriferrei memoriae commendamus quod prouidi \iri Thomas Institor et Kovath Ciues Ciuitatis Albaregal. coram nobis per­sonaliter constituti oraculo viue vocis sunt confessi in hunc modum: quod ipsi egregium Ladislaum fi­lium condam Francisci Osl de Azzonfalva, ac filios, et alios ad se pertinentes, vniuersos, super vniuer­sis —dampnis , nocumentis, iniuriis, si­gnanter super ablatione quatuor vasorum piscium, ac aliorum malorum generibus vsque ad hec tempo­ra per eosdem Ladislaum Osl, ac (ilios et familia­res suos quoquomodo illatis et perpetralis, pure et per omnia expeditos reddidisseut atque satisfactos, jmo ydem Thomas Institor et Kovaib Ciues dicle Ciuita­tis Albaregalen. prefatos Ladislaum Osl ac filios et familiares eosdem , super ablatione dictorum vaso­rum piscium , et super alys omnibus premissis qui­tos et expeditos, et modis omnibus satisfactos red­diderunt reliquerunt et commiserunt, coram nobis vigore et testimonio presencium litterarum nostra­rum mediante. Datum feria quarta medy quadrage­sime Anno Domini millesimo quadringentesimo tri­cesimo nono/* E charta originali collect. Nicol. Jankovich. L. Sigilli dor­saliter impressi; cum inscriptione : expeditoria Ladislao, filio Osl de Azzonfiilva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom