Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ram praefalo Domino Joanne asserto commissario, quam coram nobis legitime factis, condemnandum fore, et condemnamus. Quarum expensarum taxa­tionem nobis in posterum reseruamus ; Lecta, lata, et in scriptis promulgata fuit liaec praesens nostra diffinitiua sententia, per nos Robertum Auditorem praedictum Florentiae, in ambitu Monasterii Beatae Mariae Nouellae, pro audienlia causarum apostolica specialiter deputata , nobis inibi mane hora causa­rum consueta, pro tribunali sedentibus, sub anno a Natiuitate Domini Millesimo quadringentesimo tri­cesimo nono. Indictione II. die vero Veneris, XIX. Mensis Junii, Pontificatus praefali Domini nostri Eu­genii, Diuina prouidentia Papae quarti anno nono." Wagner Anal. Scepus. P. III. pag. 58—59. Joannes de Podolino thesauri rapti per Vicarium Strigoniensem condemnatus, ac beneficii, quod quaj Rector Schola­rum in Ecclesia S. Martini habuerat, priuatus, carce­rique addictus fuerat. Vsus operaNicolai de Brega, apud * Judices Cracouienses, Joannem Stok litis auctorem, iu­reconuenit, conuicitque. Sententia haec p^r Auditorein Curiae pontificiae retractata , atque prima, ceu legitiina confirmata. CLXXXII. Valentinus, Georgii A. Episcopi defuncti iudex dclegatus causam ad personalem Elisabeth reginae praesentiam remittit. A. 143P, Nos A alentinus Lector et Canonicus Ecclesiae Veteris Buden. ac a reuendissimo q u o n d a m in Chri­sto Patre , Domino Georgio Archiepiscopo Ecclesiae Strigoniensis, causae in parlibus infrascriptis Judex commissarius specialiter deputatus , memoriae com­mendamus: Qu od cum nos iuxta continentiam alia­rum literarum nostrarum prorogatoriarum, feria tcr-

Next

/
Oldalképek
Tartalom