Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ldern Albertus causam inter Osthianos et Jilias fauli quondam Comitis de Frakno, arduis Regni negotiis irnpeditus »prorogat. A. 1138. Nos Albertus Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie etc. Rex, Austrieque et Stvrie Dux , ac Marchio Morauie etc. damus pro memoria ; quod discussionem reportate seriei cuiusdam possessionarie restatucionis, reuisionis et grauaminis inquisitionis, quam inter Ladislaum , et Johannem, filios Osth de Azzonfalua, actores ab vna, et nobiles puellas, margarelha et Walpurgis vocatas, filias quondam pauli Groff de Fraktno, in causam attractas, parte ab altera, iuxta continenciam litterarum magnifici Comitis Stephani de Bator, pridem condam Domini Sigismundi Romanorum Imperatoris ac dicti Regni Hungarie etc. Regis, patris et soceri nostri carissimi, nunc vero nostre Maiestatis Judicis Curie, prorogatoriarum, super factis in litteris eiusdem adiudicatoriis et Capituli ^astriferrei relatoriis contentis, quinto decimo die festi Epiphaniarum Domini facere tenebamur; Quia ad presens alys regni nostri arduis agendis et expedilionibus difficillimis sumus prepediti, pro eo ad octauas festi beati Georgy martyris proxime venturi, in nostram personalem presenciam duximus prorogandam. Datum Bude Vigesimo secundo die termini prenotati. Anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo octauo. <c L. S. Ex originali coll. Nic. Jankovich. In forina clausa. Sigillunt Maiestaticuin incerarubra Epigraphe iain confracta. Dorsalis inscriptio coaeua: pro Lailislao et Johanne dictis Osth de Azzonfalua, contra nobiles puellas Margareths, et Walpurga vocatas filias quondam Pauli Groff de Fratk3 *