Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ruerunt, venena diffundere, quorum conalus, nisi fidelium opera et virtute reprimantur, iam ad diui­sionem vnitntis ecclesiae, seditionem populorum, confusionemque totius polilicae disciplinae, viam plane aperiri conspicimus; quod autem ad te, veluli eiusdem sanclae sedis et totius Ecclesiae aduocatum primum pertineat, non iguoras. Qua de re sei eni­tatem tuam hortamur in domino, vt cum his, quos in Domini timore positos et soli Christi seruitio de­dicatos noueris, communicato consilio, quae a te requirimus , plene metiri velis et his imminentibus malis prouidere, cum potes; sciens et ipsam sanctam Apostolicam sedem non amplius sub dissimulalione transituram , sed daturam operam ad huiusmodi pe­stem eliminandam quantum fuerit oportunuin; cum potius corporaliter moi iendum sit, quam omne schis­ma tolerandum, quam suscipiendi errores, quibus eiusdem sanctae sedis authoritas aChristo dala, et ab omni catholica Ecclesia pro fideliurn omnium vnita­te et salute reuerenter suscepta vlla labe maculetur. Quod si quispiam obtenderit, ab eadem se etiam parum grauari, parata erit ad omnia rationabilia at­que honesta , cum deuote et reuerenter, vt decet; fuerit requisila. Datum FJorentiae Anno — MCD. XXXIX. IX. kai. Maii Anno IX. Apud Raynaldum ad hunc annuni nro XXII. pag. 308—9. Cum Albertus rex schismatis Patrum Basileensium insul­tui non obuiauerit, litteris his benedictionem apostolicam hauil recepit. Dissimulata hac eiusdem tergiuersatione EugeniusPapa suam periculum Ilungariae a Turcis auer­tendi solicitudinem desiderari passus haud fuit; sed cru­cesignatos conciri contra eosdem iussit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom