Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Marlini Conf. iam valde in proxime venturo debemus solvere, ut nostis , illi Nicolao de Stiboricz Polono septera Millia florenos auri, in sortem quorum praedicti quatuor Millia fiorcni auri per nos solvendi sunt deputati. Quapropter fidelitatem vestram requirimus, eidemque strictissime et omnino volentes mandamus, quatenus statim habila praesentium notitia memoratos quatuor Millia florenos auri, antefato Domino Ladislao de Chetnek modis omnibus debeatis destinare, ne ipse terminus solutionis praedictae praenarrato de Stiboricz fiendae quoquo modo negligatur, nam aliter teneatis pro constanti, quod et nos, ac omnes Praelati et Barones nostri, et quod gravius est, totum Regnum nostrum atque singuli Regnicolae nostri , imo et nos indicibilia et inevitabilia damna et pericula sine dubio incurremus, de quo nemini alteri quam vobis poterit imputari, et non dubitetis, quin talismodi Damna digne et merito a vobis expetere et super vos extorquere possemus, secus ergo uti talia pericula incurrere pertimescitis, nequaquam facere praesumatis. Datum in Veteri Buda feria tertia prox, post festum Omnium Sanctorum Anno Domini Millesimo quadringentesimo Tricesimo nono. Circumspectis et Providis Yisis, Magistro Civium, Judici* ac Civibus, totique Comunitati Civitatis nostrae Posoniensis fidelibus nostris dilectis. (L. S.) Ex autographo transumsit et communicauit Georgius Gyurikovits. CLXX. Jtadem Regina se partui propinquam insinuans omnem innouandi festinationem prohibet. A. 1439. Prudentibus viris^ Magistro Ciuiura , Consuli-