Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
quam annum vnum et menses nouem diesque octo et viginti in Hungaria regnasset, anno MCDXXXIX. Domini anno, ibiilem villa ineaJem vita functus, in Ecclesia Albaeregalis, suorum praedecessorum ad instar, vltimo sepulchri honore regali in pompa exstitit tumulatus. Erat rex Alhertus competentis proceritatis ; faciei plus ad nigredinem, quain albedinem tendentis ; mitium morum, et petitioni suorum flexibilis." Idem contestatur Aeneas Sylwius synchronus (apud Freher Tom. II. p. 85.) Ipse Budam reuersus, quum dissenteria laboraret, Viennam repetere statuit, siue inoriturus inter suos, siue quod aerem, in quo fuerat enutritus, conferre aliquid ad sanitatem sperabat. Sed in itinere magis ac magis morbo affectus, relicta vxore praegnante, ob$ignatoque testamento y in viUa quae longa dicitur (teutonice) VI. kalendas Nouembris e vita decessit. Religiosus Princeps, et qui liberalitate gimul militiaque praestaret. Fuit quoque in bellis audax et manu promtus. — Corpus eius in Alba^ reconditum." CLXVI. Elisabeth, regina Hungariae , Abbatem de Kolosmonostra a personali exercituatione eximit. A. 1439. Nos Elisabeth Dei gratia , Regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Austriae, et Stiriae Ducissa, nec non Marchionissa Morauiae etc. Memoriae commendamus, quod nos ex speciali gratia, quam ad humiilimae supplicationis instantiam nostrorum Baronum et militum Aulae nostrae , propterea nobis porrectae, fidelem nostrum, deuotum, religiosum virum, Fratrem Anthonium, Abbatem B. M. V. de Clusmonostra, partium nostrarum Transjluanarum , ab ingressu personali cuiuslibet exercitus generalis, deinceps versus quascunque partes —• — regna contra quosuis huius regni nostri Hungariae aemulos,