Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ti non debent exempti, sed ad solutionem earundem obligati esse videntur et astrieli, prout etiam haec omnia in praefalis Literis ipsius condam Ludovici Regis et Soceri nostri carissimi continentur per expressum. Igitur supplicationibus annotatorum Andreae Pellificis Judicis, et Adami Jurati Civis et per ipsos Maiestati nostrae nominibus quibus supra humillime porrectis iustis et Juri consonis Regia benignitale inclinati praescriplas Libertates et gratiosas exemptiones quibus praedicli universi Cives et hospites de dicta Szakolcza, nec non mercatores forenses extranei et comprovinciales omni solutione praescriptae Tricesimae et dicti Tributi, modo quo supra , sunt evidenler exempti et emancipati, pro eisdcm denuo, et ex novo matura exinde praehabita Deliberatione, ex certa nostra scientia et de Consensu praescriptae Dominae Barbarae Reginae Conthoralis nostrae carissimae Praelatorum etiam et Baronum nostrorum , sano ad id accedente Consilio, approbamus , ratificamus et confirmamus harum 110slrarum, quibus sigillum nostrum secretum praedict m appensum est, Testimonio Litterarum mandantes etdistricte praecipientes universis et singuhsTricesimatoribus et Tributariis tam nostris quam reginalis Maiestatis , quam etiam aliorum quorumcunque praesentibus et futuris praesentium notitiam habiluris, ne ipsi seu alter eorum hujusmodi Tricesimae et Tributi solutionem a praemissis rebus et Bonis nec non mercibus praedictorum universorum Civium Populorum et hospitum de praedicta Szakolcza, nec non antedictorum mercatorum forensium extraneorum et comprovincialium contra formam praescriptarum Libertatum eorum in praeallegatis quondam Domini Ludovici Regis nec non nostri, et