Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Maiestatis, et Stephani Poharnok de Berzevicz, Oratorum nostrorum fidelium dilectorum plenam gerendae fiduciae praesumptionem, quam et eorum cuilibet in solidum plenam damus, et omnimodam concedimus praesentium tenore facultatem cum Serenissimo Domino Wladislao , Rege Poloniae, Litvaniaeque Principe , supremo etc. conveniendi, necessariosque tractatus, habendi atque treugam, sufTerentiam, tolerantiam a guerra concludendi, inscriptionibus firmandi, et stabiliendi, ac super pace perpetua aliam diaetam congruentem inter nos utcunque recipiendi, et faciendi, promittentes verbo nostro regio omnia, et singula , quaecunque per dictos oratores nostros condictata, tractata, conclusave fuerjnt, rata, grata, atque firma habere, et servare, tanquam nos ipsi, si praemissis interessemus personaliter, eadem clauderemus, tractaremus, concluderemus, et modo elficaciori firmaremus. Harum testimonio literarum quibus secretum sigillum nostrum est appensum. Datum Strigonii Sabbato post festum S. Galli anno Domini MCCCCXXXIX. Regnorum nostrorum anno II-o. Ex Mss. Kaprinayanis littera B. notatis Tomo LIII. p. 351. Apud Mathiain Dogiel in Coilice Diploniatico Poloniae Tom. I-o. CLVI, Idem Ciuitati Poson. super muneribus strenalibus administratis quietantias dat. A. 1439. R-o Henrici filii Vaydae Magistri Curiae. Nos Albertus Dei gratia Romanor. Rex semper Aug. ac Hung. Bohem. Dalm. Croatiae etc. Rex, et Dux Austriae memoriae commendamus per praesentes, quod quia providi Cives Hospites et Incolae hu-