Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

8tro impulsu notari, praeelegitque fidelitatem in prosperis obseruatam, etiam in aduersis in se soli­dam demonstrare, quam lumborum suorum genitos ac bona quaequae recuperando, Crucis Xti, et no­stri saeuissimi aemuli gloriari. Quae et in ipsius fa­cti experientia conspeximus: nam antelato Turcorum Domino in obsidione castri praetacti perseuerante, ipse Despotus ob euidentem suae fidei puritatem vna cum vxore, ac vno filio suis, alio in conseruatione ipsius castri obsessi relicto, lotaque Curia sua ad nostram Maiestatem se contulit, et confestim non parua, suarum gentium coaceruata potentia ad ob­uiandum exercitui TurCorum, nobiscum procedere promptus fuit. Ex quibus etc. (sequitur donatio ca­stri Vilagosvar in Comitatu Zarand.) Datum Zegedi­ni in festo ad vincula Beati Petri Apostoli. Anno Domini MCDXXXIX. Ex originalibus in archiuo Cainerali conseruatis eruit Georg. Pray. In hanc arcem se receperat Georgius cognomine Brankovics, cum filioruin iuniore Lazaro, castri Sen­drouiae obsidione iinminente. Hoc annona sufficiente pro­uisum vsque dum auxiliares in Hungaria copias collige­ret, ac Primores regni ad suppetias praestandas permo­ueret, arcis praesidiuin filio suo Gregorio, ac liuius auunculo Thomae Cantakuseno concredidit. Ad suceur­rendum Joannem de Hunyad , Banum de Zewrino, faci­lem inuenit, alios vero, vsque praesentiam regis , difti­ciles. Praesidium contra omnes exercitus Turcici insul­tus mansit inuictum menses tres, annona consumta, par. tiin, partim per Irenen Cantacusenam , Gregorii Branko­vicsii consortem disperdita, turribus tormentorum Tur­cicorum fulmine deiectis, mense Augusto desinente ho­stibus dedi necesse fuit. Amurathes, custodibus contra datam fidem caesis, praesidio iusto arci iinposito, filiis

Next

/
Oldalképek
Tartalom