Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Imp. semper Augustum, et Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae etc. regem, patrem socerumque et prae­decessorem nostrum Charissimum , prout hoc ipsum honorum et donorum magniludo, quibus eundem \ita comitchabunde prosecutus est, manifeste pro­fitentur, successiuo cremento claruisse noscitur, suf­ficiens nostro arbitrio habeatur, ad inducendum nos et prouocandum, personam ipsius omni fauore gra­tiarum prosequendi; multo magis tamen et summe cordialius ad id ex intimo attrahimur, dum aperte intuemur, et conspicimus, praeteritis eius actibus magnificis noua gesta pari laude digna succedere, et priorem famulandi sollicitudinem moderna compla-r cendi promtitudine decorari. Nam inter alia eius fi­delitatis indicia, quibus a tempore electionis et coronationis nostrarum in regem Hungariae, variis modis indissolubili copula se nobis reddendo obno­xium, et plurima nocumenta, atque turbationuin multiplicium genera a nostris et fidei katholicae diris impugnatoribus, sibi illata perferendo, se, nec im­merito, nostra dileclione effecit dignum. Illud vnum, velut futurorum primatiale, vt plurimum nostro in­haeret recordio, vt pula, quod licet idem solempni­tati electionis et coronationis nostrarum in regem Hungariae habitarum , tum propter earumdem tum vtilibus ex causis, factam accelerationem, tum ete­nim (etiam) praetextu assiduae occupationis circa pa­triae et dominiorum suorum defensionem , quae tan­quam antefatis nostris et fidei orthodoxae aemulis continua vicinitate propingua, fortiora et magis in­festa impugnationum iacula dietim sorliuntur , im­pensae , suam praesentiam , quamuis ad hoc per nos tamquam principale regni huius membrum fuerit re­quisitus, exhibere non valuisset; tamen huiusmodi

Next

/
Oldalképek
Tartalom