Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
posterique eorundem, quos post ipsum pari feruore prosecuturi sumus ad futura nostra, et coronae sacrae obsequia ferventius incitentur , volentes votis suis ad praesens respondere, castrum T. nuncupatum in Comitatu T. situatum , item oppidum similiter T. appellatum, ac possessionem T. nominatam in T. nec non aliud oppidum T. dictum, ac possessiones TT. vocatas in praefato T. Comitatibus situatas ad praefatum Castrum T., sicut nobis dictum est spectan. Item possessionem T. nominatam cum viliis TT. nuncupatis, nec non portionem possessionariam in possessione T. vocata omnino in dicto T. ac possessionem T. in antefato T. Comitatibus babitas et existen. ad dictam possessionem T., ut asseritur pertinen. Quae scilicet castrum, ac oppida possessiones, et villae apud manus antefati Comitis Stephani et Reverendi Patris domini Simonis Episcopi Vesprimiensis, nec non Magnifici Georgii similiter Comitis Posoniensis fratrum suorum carna• lium primum vigore impignorationis per antefatum condam dominum Sigisrnundura Imperatorcra pro certa et notabili pecuniarum summa eis , ut dicitur, factae extitisse, interque tam liuiusmodi pignoris, quam etiara donationis nostrae per eos exinde a nobis infra vilae eorura temporaliter obtentae titulo fore perhibentur, simul cum omnibus et singulis suis , et eorundem utilitatibus , et pertinentiis , locis scilicet sessionalibus, praediis, terris arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, sylvis, rubetis , nemoribus, montibus, vallibus, vineis et vinearum promonthoriis, foenelis, aquis, fluviis , piscinis, piscaturis, lacunis , seu clausuris usonum , molendinis, et locis molendinorum, nec non tributis, vadis, Ecclesiarum patronatibus , Juribus , iurisdiclio-