Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
gremio non proveniat Regiae Maiestatis: proinde ad universorum quam praesentium, tam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire: Quod nos attentis et consideratis tuarum probitatum, et virtutum indiciis, laudandoque tuae famae praeconio , quibus in conspectu nostrae Celsitudinis testimonio fidelium meruisti commendari, nihilominusque pensatis praeclaris tuis fidelitatibus, et fidelium servitiorum gratuitis merilis, et acceptis complacentiis per te nobis, et sacrae regni nostri Hungariae Coronae iuxta possibilitatis exigentiam exhibitis, et impensis in futurum autem eo ferventius et diligentius te nostris obsequiis insistere non ambigimus, cumte, et tuos regalium antidotorum munificentiis, a nostra sublimitate conspexeris fore insignitos, pro uberioris tui honoris decentia et augmento tibi, el per te Petro carnali, nec non Michaeli, ac Stephano filiis Georgii de eadem Pernesz Patruelibus Fratribus tuis, vestrisque haeredibus et poslerilalibus universis haec arma, seu nobilitatis insignia in principio, seu Capite praesentium literarum nostrarum suis appropriatis coloribus arte picloria figurata sunt, et depicta, ac distinctius expressata, animo deliberato, et ex certa nostrae Maiestatis scientia cledimus, donavimus , et contulimus, imo ex abundantiori plenitudine nostrae specialis gratiae concedimus, et praesentibus elargimur, ut vos , vestrique haeredes, et posteritates universae praedicta arma, seu Nobilitatis insignia more aliorum armis utenlium a modo in antea ubique in proeliis, hastiludiis, duellis , torneamentis , et aliis omnibus exerciliis Nobilibus scilicet, et militaribus , nec non sigillis, annulis, velis, papilionibus, et generalibus in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub me-