Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

missis, quam etiam aliis singulis bonis et laudabili­bus, ac iustis antiquis eonsuetudinibus, eorum et regni nostri praedicti inuiolabiliter semper et vbique tenebimus et conseruabimus efFectiue. Quicunque autem hominum , cuiuscunque status et conditionis existant, haec ipsa, quae in superioribus continen­tur, quauis scilicet occasioue impugnare molirentur; contra omnes et quoslibet tales ad eorum proteruiam domandam et compescendam pariter cum eisdem re­gnicolis nostris, prout et ipsi omnes vniuersaliter id ipsum se facluros spoponderunt, operabimus toto posse praesentium litterarum nostrarum, quibus se­cretum sigillum nostrum, quo vt rex Hungariae vti­mur, est appensum, vigore et testimonio mediante. Datum Budae, feria sexta proxima ante festum S. Trinitatis (29. Maii) anno Domini Miliesimo quadrin­gentesimo trigesimo nono." Articuli hi sub auspiciis regiminis Mathiae regis, in Dicta Pestiensi, praeter duntaxat prosecutionem causaruin mi­noruin facta potentiaria, et trine forensem proclamatio­nem, seu XXXIII. XXXIV. XXXV. XXXVI. et XXXVII. sunt confirmati: Anno 1458. Articulus vero II-us est suppressus. IVIulta his continentur, ceu antiquae consue­tudines, ac iibertates Nobilium , quae antea neutiquaiu obtinuerant! Articuli III—i nouitate exercituantes ad pro­pria reinearunt, videbimus infra. — Seorsim actum etiam fuisse, vt Barbarae reginae, quod ad hostem secessis­set, nec desineret consilia aduersus regem et regnnin cudere , bona adimantur , et reginae conferantur , Re­pertorium'MS. ex Tabulario Caesareo apud Anton Stey­rer inonstrat. Haec fuerit causa Reginam Elisabeth do­nis amplissimis impertiendi: vt infra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom