Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Ordinis Eremitarum S. Pauli Procuratorem, suum capellanum constituit. Datum Budae XIV. May. A. MCDXXXIX." E tabulario Aulico Viennensi. CXY. Idem Albertus litteras Sigismundi anno 1399. emanatas , nouo illius sigillo haud roboratas, sua regali potestate confirmat. A. 1439. Nos Albertus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex, Dux Austriae elc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis : Quod Benedictus Litteratus de Szent Marton, nostrae Serenitatis veniens in praesentiam , nominibus et in personis religiosarum Dominarum Sanctimonialium in claustro BeataeMariae \ irginis gloriosae de valle Wesprimiensi, ordinis cisterciensis, degentium, exhibuit et praesentauit nobis quasdam litteras patentes, quondam Principis, Serenissimi Domini Sigismundi, Romanorum Imperatoris ac Hungariae etc. regis, Patris, Soceri et praedecessoris nostri charissimi, quondam suo minori secreto sigillo, alias certis et rationalibus ex causis rupto, dissecato, atque reuocato, consignatas, vniuerseque praelatis, Baronibus, castellanis, nobilibus, comilibus, et iudicibus Nobilium Wesprimien. et Alben. cornitatuum, caelerisque regni nostri Judicibus et Justiciariis ecclesiast.xet secularibus super eo, vt praedictas Dominas sanctimoniales in causis quibusuis, et quocunque modo emergendis, simul cum vniuersis earum populis et Jobbagionibus in dictis comitatibus commorantibus, quos idem Dominus Imperator et Rex a cuiuslibet eo>