Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
aut ipsius officialein, per ipsum ad hoc deputatum, requisiti, tunc et toties, quemlibet, cuiuscunque status et conditionis fuerit, qui praefatos reditus et prouentus, iuxta antiqua scripta et registra praelibatae Ecclesiae, et consequenter eius praeposito, soluere tempore debito noluerit vel recusauerit, siue censuris Ecclesiasticis per eundem dominum Joannem Stock praepositum , vel eis vicarium, contra tales contumaces et rebelles factis et latis, obedire contempserint, ad eorum reddituum et prouentuum caeterorumque fructuum et emolumentorum debitam iuxta antiquorum scriptorum etregistrorum, seu litterarum continentias , solutionem tempore debito fiendam, cum suis grauaminibus et damnis sine vlteriore mandati nostri exspectatione, modis omnibus compellere et adstringere debealis. Aiiud neutiquam facturi, gratiae nostrae sub obtentu. Praesentes autem post earum lecturam semper reddi volumus praesenlanli. Dat. Wratislauiae in die Sancti Vaientini Martyris, Anno Domini MCDXXXIX. Regnorurn nostrorum anno Hungariae etc. secundo, Romanorum vero et Bohemiae primo." L. S. Wagner. Anal. Scepus. P. III. p. 59—60. Longiori tempore moratus fuerat Albertus Rex Wratislauiae tum ob fractum infelici, dum per grailus descenderet, lapsu crus (V. Arenpeck 1. c. p. 1250. Sommersberg in Alberto) tum ob jMagistratualium excessus , quorum quatuor supra viginti munere priuauit, et vrbanos soluendis 20,000 aureoruni Hungaricalium mulctauit (I>oc. Gesch. von Bresslau II. p. 435—436). Mense Martio diseessit Wratislauia. XVIII. fuit Olomucii, XXII. Poherlitzii in Morruia; 1-a Aprilis Posonii in Hui.garia.