Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

curatorys litteris Capituli dictae Ecclesiae Wespri­miensis, coram nobis in iudicio comparentibus , di­cti rei per modum exceptionis verbo contra dicta et personas testium nihil aliud, nisi quod nonnulli ex eisdem testibus forent Jobbagiones dominorum de Capitulo Ecclesiae Wesprimiensis, allegarant, con­tra priuilegia et litteralia instrumenta nihil penitus excipere valentes, petens pro ipsorum responsionum fundatione ad producenda ipsorum iura et litteralia ipsorum instrumenta terminum vlteriorem per nos decernendum. Quibus ad huiusmodi iura et litteralia ipsorum instrumenta producenda, non obstante quod ipsa in priori termino coram nobis exhibere debuis­sent, ex superabundanti quintum decimum diem se­cundi diei festum ascensionis domini sine crastina­tione duximus statuendum. Ipso itaque termino ad­ueniente, annotato Georgio, filio quondam Nicolai Konth de dicta Juthas, pro se personaliter, pro Francisco autem et Michaele, fratribus suis, curn procuratoriis litteris praefati Capituli Ecclesiae We­sprim. et praefato Domino, Dominico Episcopo pro se personaliter coram nobis, in iudicio comparen­tibus, idem Georgius suo et dictorum fratrum suo­rum nominibus et personis, certa ipsorum litteralia instrumenta et iura in improbalionis responsionum ipsorum, vnam Capituli dictae Ecclesiae Wesprimi­en. de anno Domini MCCCXCI. sabbatho proximo post octauas festi B. Michaelis Archangeli, emana­tain a tergoque consignatatn , sententialiter declaran­tem, quod Benedicto , Stephano et Nicolao , filiis Joannis, filii Nicolai de dicta Juthas in suis ac Lucae, et Dominici, fratrum ipsorum vterinorum personis, onera eorum in se assumendo , coram dicto Capitu­lo Ecclesiae Wesprimiensis personaliter constitutis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom