Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Wesprimiensis nostra in praesentia constilutus, cli­ctorum reorum responsionem nuper per eos ad actio­nem dicti Domini Dominici Episcopi acloris coram nohis in iudicio proposilam, sic et suo modo, quem­admodum per praefatos reos lite conlestala facta fuit, et extitit relinquens et resumens adiecerat, quod praetitulatus quondam Nicolaus magnus , filius An­dreae de Jutbas, nusquam et nunquain in facie et infra metas eiusdem possesionis Juthas in ipso fluuio Wespremvize aliquod molendinum erectum et con­stitutum, et nec per eum aliquo titulo possessum ha­buisset, negando simpliciter narrata , prout narran­tur, et dixit pelita fieri non debere, animo litem contestandi. Lite itaque inter partes conlestala iudi­cando commiseramus vt ipsae ambae partes intentio­nes eorum praemissas cum teslibus fide dignis, aut literalibus instrumentis , seu aliis legitimis documen­tis, quibus clarius et limpidius potuissent, tertio die octauarum festi Epiphaniae Domini tunc venturi sine crastinatione Wesprimi coram nobis legitime compro­bare deberent et tenerentur. Quo termino adueni­ente, compaientibus coram nobis in Judicio dicto Domino Dominico personaliter, ac Georgio , Fran­cisco et Michaele, filiis dicti quondam Nicolai Konth, similiter personaliter; idem Dominus Dominicus Epi­scopus,. certa priuilegia et lilteralia instrumenta pro suae intentionis fundatione coram nobis in iudicio exhibuerat, et produxerat, diclis reis nihil produ­cere curantibus, et alium terminum sibi pro secun­da dilatione ad comprobandam praetactam suam in­tentionem , cum dictis attestationibus testium , per nos ditlerri postularant- Cui nos exigente iustitia eun­dem terminum dandum decreueramus iudicando cem­miltentes, vt dictus Dominicus Episcopus praeliba-

Next

/
Oldalképek
Tartalom