Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
tuli ecclesie castriferrei inquisitor. et euocator. ipsarum (?) in octauis fesli beali Micliaalis Archangeli mouere habebat, coram nobis, propter motum praesentis exercitus, generalis regni, ad octauas festi Epiphaniarum Domini uunc venturas, duximus prorogandam. Datum Bude, quadragesimo die termini prenotati. Anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo octauo." E charta originali coll. Nicolai Jankovich. LXXXIV. Laurentius de Hederwara, Palatinus , causam Prioratus Auranae, ob eius vacantiam, prorogat. A. 1438. NosLaurentius deHedrewara, Regni Hungariae Palatinus et Judex Comanorum damus pro memoria: Quod causam , quam Dominus Prior de Aurana contra Emericum, lilium Ladislai, et Stephanum, filium Benedicti de Dobza, pro quibus Anthonius litteratus, cum procuratoriis litteris capituli Quinqueecclesiensis comparuit, iuxta continentiam litterarum nostrarum prorogatoriarum, super factis in litteris quondam Nicolai Palatini euocatorys et dicti Capituli Ecclesiae Quinqueecclesiensis relatorys contentis, in octauis festi Beati Georgy Martyris mouere habebat, coram nobis quia praefatus Prioratus nunc vero Priore carere dignoscitur, pro eo ad octauas fesli Beati Michaelis nunc venturi prorogandam duximus. Datum Budae trigesimo septimo die termini praenotati. Anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo octauo." Orig. in archiuo Camerali Crucif. Toni. III. p. 1035.