Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Ex jirocessu decimali ab anno 1138—1164. deducto, in ar­chiuo Canierali existente. LXXVI. Conuentus de Chorna Benedictum de Abolganfalvabast Joanni de Ladon ob seruitia praestita, duas curias contulisse, testatur. A. 1438. Omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris, praesentiurn notitiara habituris, Conuentus Monastery Beati Michaelis Archangeli de Chorna sa­lutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum tam praesentium quam futurorum , notitiam, harum se­rie volumus peruenire, quod Benedictus, filius Jo­hannis, filii Jacobi de Abolganfalua Basth, coram nobis personaliler constitutus, confessus est viua vo­ce in hunc modum: Quod quia Johar.nes fllius Ge­orgii de Ladon, sibi diuersis temporibus quam plu­rimas coraplacentias, fraternilates et amicitias fauo­rabii.ter impendisset, signanter vero in eo, quod dictamdictam (sic) portionem suara possessiona­riam Abolganfaluabasth a regia Maiestate noue do­nationis titulo cum propriis summtibus et expensis et laboribus ac humanitate eidem obtinuisset, pro eo ipse in recompensam praemissorum eidem Johanni filio Georgii et suis heredibus duos fundos curiarum seu duas sessiones ineadem Abolganfalua Basthpenes sessionem Stephani et Petri, filiorum Mathie, a par­te ineridiei, penes sese adiacentes, cum quadam particula terre in latitudine quinque iugerum lerra­ruin arabilium, vsualium , ab eisdem duobus fundis curiarum incipiendo, vsque metas possessionum Keer et Zakan in longitudine adiacentibus, cum pratis, fenilibus, terris, arabilibus, sjluis, nemoribus, aquis, aquarumque decursibus, nec non aliis omnibus, vti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom